Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 130

Precedente Successiva

erant quae rara modo et quae densa relaxat

.
~ Hinc patet quod si mens immortalis humana spiritui aëreo indita
non esset, obvolutaque, nunquam pateretur simul cum aëre: Veruntamen
quando passionibus ingentioribus quis agitatur aliis ex causis,
parum afficitur ab exteriori aëre. Nam qui tripudiis et nuptiis operam
dat, quando aër turbidus est, turbationem fere nihil sentit, vel
minus percipit se sentire, sed suas consectatur delicias, sed non ita ut
in sereno tempore; Confert enim multum coelum nostris actionibus
conforme reperiri.
Caput VIII.
De Prophetia animalium, et hominum, et ex ipsarum
differentia hominis divinitatem
agnosci.


~ Hinc facile intelligitur, qua ratione animalia pluvias,
praevident, sicut corvi, et pecudes: alia pugnas et bella,
ut vultures et aquilae; alia tempestates maris, sicut Alcyones;
alia amaenitates regionum et escarum copiam,
etiam trans mare sentiunt, sicut turtures et hirundines:
Alia venationem intra sylvas procul odorant, ut
canes: Equi vero insidias locatas olfaciunt, et bellum: nobis autem
occultae sunt ipsorum prophetiae isthaec. Hoc antem [autem] non fit eo, quod
sint nobis ac fato prudentiora; sed cum sint dedita ventri, aliud enim
bonum nihil agnoscunt, perpetuoque actionibus suae conservationis
intendunt, ipsorum spiritus non agitantur passionibus internis, ingentibusque
curis, sicut noster.
~ Quapropter cum omnes res inferiores in aëre fiant, sensus brutorum
per respirationis et transpirationis vias communicando cum aëre,
recipit passiones aëris, ergo et sentit res easdem, cum sentire sit pati.
Sed unumquodque genus brutorum illa modo praesentiscit, quae
ipsorum vitae ac conservationis intersunt; aliud vero fere nihil. Igitur
dum praeparantur in aëre imbres et crassi elevantur vapores, sicut
foetor cloacarum, tunc praevius insuetus ostendit, et saevire incipiente
frigore, quo in aquas stringuntur, aut aliter inchoata condensatione
sub variis coeli plagis: sentit corvus motiones praevias nobis occultas
et condensationes et vapores (quia vapor omnis odor est, non autem
nobis stupido olfactu praeditis, unde non nisi praepotentes odores
sentimus) similiter et pecus, idcircoque student consulere ventri, ne

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche